REGIOMONTANO - JOHANNES MULLER

1436-1476

Il modello delle sfere omocentriche per il sole e la luna

Da:

REGIOMONTANUS'S CONCENTRIC-SPHERE MODELS FOR THE SUN AND MOON
N. M. SWERDLOW, The University of Chicago

in
JOURNAL FOR THE HISTORY OF ASTRONOMY
VOLUME 30
EDITED BY M. A. HOSKIN
1999

    Testo inglese e italiano[De sole] Sol habet duos orbes mundo concentricos, quorum superior polos suos habet sub polis zodiaci octauae sphaerae, et eclipticam sub ecliptica eiusdem. In huius orbis concauo circulus est paruus habens polum extra eclipticam praedictam. Sed orbi inferiori corpus solare infixum est.
    Mouetur autem orbis superior regulariter super polis suis omni die naturali per 59 minuta et 8 secunda fere. Orbis uero inferior hoc pacto in conuexo eius est punctus ex directo centri corporis solaris inuaribiliter permanens, alius quoque punctus a priori per quartam circuli magni distans. Horum unus mouetur regulariter in circumferentia parui circuli praedicti, in eo tempore complendo reuolutionem unam quo et orbis superior. Alius autem terminus istius quartae, qui apud solem est, semper adhaeret eclipticae in orbe superiori signati. Quod ut facilius appareat, pingenda est theorica in qua quidem puncta litteris alphabeti nunc appellabo. Post uero cum maior fauebit commoditas, singulis punctis nomina sua fingam.
    Opus quoque nouum quatuor absoluam tractatibus, in quorum primo antiquam speculationem de eccentricis et epicyclis rationibus firmis atque obseruationibus futuris destructam dabo. In secundo speculationem orbium concentricorum quibus omnes diuersitates motuum saluari poterint aperte ponam. In tertio uero testimoniis geometricis ea quae in secundo tractatu sunt confirmabo. Quartus quo pacto motus isti numerari et tabulae ad illas nouas radices fundari possint continebit.
    Se quorsum euagabar? Iam rediens describo eclipticam superioris orbis, quae sit ABCD, cuius unus polus sit punctus Z, a quo descendat quarta circuli magni ZA. In hac quarta signetur punctus E, super quo describatur circulus paruus KFHG. Deinde in conuexo orbis inferioris estimetur quarta circuli magni, cuius unus terminus adhaereat circumferentiae dicti circuli parui, quem punctum nota K repraesentat. Reliquus uero terminus huius quartae, qui ex directo centri corporis solaris est, semper adhaereat eclipticae superioris.
    Mouetur itaque omnis punctus eclipticae ABCD regulariter circa centrum mundi, et similiter mouetur paruus circulus KFHG. Quod si quarta KB in conuexo orbis inferioris semper, ut dictum est, in eisdem punctis adhaereret eclipticae, sol non haberet diuersitatem in motu suo, semper enim centrum solis ex directo puncti B regulariter moti reperiretur. Sed non est ita, immo terminus quartae qui adhaeret circumferentiae parui circuli mouetur in circumferentia parui circuli uersus punctum F, et trahit secum reliquum terminum quartae, qui apud solem est, adhaerente tamen eclipticae.
    Intellige ergo arcum per polum eclipticae et terminum quartae usque ad eclipticam transeuntem similiter moueri ad motum termini. Tunc quanta est portio eclipticae quam claudunt duo arcus, quorum unus per polum eclipticae et polum parui circuli transit, et alius per polum eclipticae et dictum quartae terminum, tanta est etiam portio ea quae inter punctum B et terminum quartae adhaerentem eclipticae deprehenditur.
    Cum itaque terminus quartae circuiens ad punctum F perueniet, punctum, inquam, in quo arcus ZN contingit paruum circulum, maxima est illa, de qua dixi, portio eclipticae, unde et reliquus quartae terminus adhaerens maxime a puncto B remouebitur. Postea uero portio haec pedetentim minuitur quousque nulla fiet, quando scilicet terminus quartae circuiens in puncto H parui circuli fuerit. Recedente autem termino quartae circuente a puncto H, augetur iterum portio eclipticae inter duos arcus comprehensa, donec terminus quartae circuiens ad aliud punctum contactus, quod est G, perueniet. Tunc iterum maxima est huiusmodi portio, quae tandem, propter motum termini circueuntis, continue decrescit donec reuolutio integra perficitur in paruo circulo. Haec itaque est habitudo motuum solis. Nunc ad descriptiones terminorum uenio.
    Linea medii motus solis est quae a centro mundi exiens per punctum B usque ad zodiacum protenditur.
    Linea ueri motus a centro mundi per centrum corporis solaris usque ad zodiacum continuatur.
    Medius motus et uerus [sunt arcus eclipticae] principio arietis et lineis suis iam dictis intercipiuntur.
    Aequatio solis est arcus eclipticae quam lineae ueri et medii motuum concludunt. Haec nulla est cum terminus quartae circuiens est in puncto K parui circuli. Cum autem est in puncto contactus, scilicet F, maxima contingit aequatio, quam signat in figura arcus BL. Item in puncto H nulla est aequatio, sed tandem maxima redit aequatio cum terminus quartae circuiens est in puncto G, quam quidem aequationem arcus BM significat. Quamdiu autem terminus quartae circuiens est in medietate parui circuli KFH, medius motus maior est uero, quare tunc aequatio, ut uerus habeatur motus, a medio subtrahitur. In alia uero medietate contra fit, quare tunc aequatio additur.


[De luna] Luna quatuor requirit orbes mundo concentricos, quorum inferiores duo per omnia se habent sicut in sole, hoc dempto, quod terminus quartae circuiens non complet reuolutionem in eo tempore praecise, quo orbis secunda deferens paruum circulum, suam reuolutionem perficit. Item quod terminus quartae adhaerens non adhaeret eclipticae, sed circulo decliui qui in orbe quarto signabitur. Circulus autem ille paruus circulus argumenti lunae uocabitur. Tertius orbis in sui concauitate paruum habet circulum, quem circulum centri medii nominabo, et signatur hic in figura notis XQTR, cuius polus P tantum distat a polo Z quantum punctus E, qui est polus circuli argumenti, a puncto A, qui in uia lunae decliui est, remouetur. Dicta tamen quatuor puncto in uno circulo magno sunt. Intellige denique quartam circuli magni in conuexo secundi orbis, cuius unus terminus, qui est directe super punctum circuli argumenti, semper adhaereat circumferentiae PZEA, reliquus uero terminus semper adhaereat circumferentiae circuli centri medii.
Quartus et supremus orbis suos habet polos sub polis zodiaci, et in eo sunt duo puncta diametraliter opposita, quorum quodlibet a polo dicto sibi uicino distat per quinque gradus. Haec duo puncta sunt poli uiae decliuis ab ecliptica, sub qua quidem uia luna semper reperitur. Mouetur autem orbis iste contra successionem signorum, et transmutat sectiones draconis lunae. De motibus reliquorum orbium superius uisum est. Definitiones autem terminorum post, si Deus uolet, accipies. De reliquis planetis, nunc nihil. Pauca haec scribere institui, ne hosce dies uentri modo indulgens inerti praeterirem otio. Quod si rem uelis ampliorem, faue praesul dignissime reducere me Vienna suscipiat. Iam enim Euclides, Ptolemaeus, caeteri quoque amici plurimi cum quibus ante hac consueui, nisi animus me fallit, de spe reditus decidere, quos apprime formido, ne si mora longiori detineat, perpetua me obliuione deserant. Da precor o et praesidium et dulce decus meum praeceptorem reuisere Georgium, qui res tuis placitura uotis absoluet, si prius discipulo mihi quae prior quaeque posterior ueniat ordo dabitur. Haec magister Joannes de Kunigsperg Germanus in Varadino domino Johanni episcopo, anno domini 1460.


La sfera celeste

© Tutti i diritti riservati